

Epistola II ad Timotheum*
Caput 4: Versus 7
Fidem,quae est caput Christianae religionis,servavi,quae non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait:Misericordiamconsecutus sum,non quia fidelis eram, sedut fidelis essem.Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quae consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quae nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.